Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXII INCIPIUNT INGENUITATIS DIVERSO MODO FACTAS

INGENUETATE A DIE PRAESENTE

Qui debitum sibi nexum relaxat servitium, mercedem in futurum apud Dominum sibi retribuere confidat.

Igitur ego in Dei nomen ille et coniux mea illa pro remedium anime nostrae vel retributione aeterna te illoaut illaex familiaria nostra a praesentae die ab omni vinculum servitutis absolvimus, ita ut deinceps, tamquam si ab ingenuos parentibus fuisses procreatus, vitam ducas ingenuam; et nulli heredum ac proheredum nostrorum vel cuicumque servitium inpendas nec libertinitatis obsequium, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt; peculiare concesso, quod habes aut deinceps elaborare potueris. Et si tibi necessitas ad tua ingenuitate tuenda contingerit, absque ullo praeiuditio ingenuitatis tue defensionem ecclesiae aut cuicumque te elegere placuerit, licentiam habeas; et vitam semper bene et integram ducas ingenuam.

Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris vel qualibet opposita persona contra hanc ingenuitatem tuam venire aut eam infrangere conaverit aut te in servitio inclinare voluerit, divina illum ultio subsequatur et a limitibus aecclesiarum vel a communione extraneus efficiatur et insuper inferat tibi cum cogente fisco auri libra i et quod repetit, vindicare non valeat, sed praesens ingenuitas omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnexa.//