Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXIII ITEM INGENUITAS ALIO MODO POST DISCESSUM

Dilecto suo illoaut illaille.

Pro respectu fidei ac servitii tui, quam mihi famularis, pro remissionem peccatorum meorum te ab omni vinculum servitutis absolvo; ea tamen conditione, ut, dum advixero, mihi deservias, post obitum vero meum, si mihi suprestis fueris, sis ingenuus, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus; et nulli heredum ac proheredum meorum vel cuicumque servitium inpendas; peculiare concessum, quod habes aut elaborare potueris/ et cetera ...