Thueto schenkt ein Grundstück in Trüllikon an Kloster Rheinau
Datierung: 963 08 09
Ausstellungsort: Trüllikon
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Thoeto pro remedio animae meae matrisque meae tale predium, quale in villa et in marcha Trullinchova acquisivi do atque trado in proprietatem ad monasterium, quod vocatur Rinowa, quod est constructum in honore sanctae Mariae semper virginis et sancti Petri principis apostolorum ceterumque quam plurimorum, ea videlicet conventione, quatenus Wipertus nepos meua, qui est monachus Renaugensis caenobii, habeat, et quiquid ibidem ad locum illum rite pertinent, similiter ea conditione ad necessitatem suam redigat, quatenus singulis annis ad mensam monachorum de prefato loco tribuat III modios farinae et VI situlas cervisae et I vini et II frischingos sive I unius sicle valentem; haec omnia habeat atque possideat omnibus diebus vitae suae sine ullius contradictione. Post mortem ipsius prefata res ad ipsum monasterium ad mensam fratrum ipsius monasterii redat. Si abba aut monachi vel aliquis de potestate eorum impedimentum vel ullam lesionem deinde intulerint, hoc ipsum ad choeredes meos redeat Actum in villa Trullinchova, coram presentia domini Chonradi episcopi, cum censensu monachorum et presentia populi et idoneis testibus et Engilboldo advocato V. idus Aug. dominico die anno XXVIII. Ottonis III. Imper., duce Burchardo.