Rubo verzichtet vor dem Vogtgericht des Grafen Liuto zu Gunsten des Chorherrenstiftes auf ein von seinem Grossvater Meginhard mit Hülfe von Stiftshörigen urbar gemachtes Grundstück in der March von Höngg.
Datierung: 949-954 (951?). April 21
Ausstellungsort: Zürich
Nos ergo fratres Turegensis antiquae ecclesiae famulantes cunctis innotamus fidelibus populis, quod in publico mallo Liutoni comitis in civitate Turicina Rubo filius Lantfridi a suo avo Megindo voluit a nobis portionem proprii querere in Hoinga marcha, quod ipse suus avus, adhuc noster minister et antiquorum patrum menens, cum servis eclesiae de curte et liberis runcavit. Nobis autem illi contradicentibus hoc noluisse patiari, quia multa tempora in vestitura ecclesia fuit et nusquam in suam neque sui patris venit, conplacuit sibi consiliantibus ex utraque parte nostris amicis, ut propter sanctorum amorem Felicis et Regule et nostrum adquisitionem dereliquisset et pacationem nobiscum fecisset, quod ita et fecit cum minibus trium suorum filiorum Herichi, Meginhardi et equivoque sui, ea ratione, ut, si ullam habuissent ad ipsum predium loquelam, prenitus ab illis illorumque posteris perpetualiter abscisa maneret stipulatione subnixa Actum ipso die suprascripti concilii coram ipsis testibus VIII. Kal. Maii anno XI. Ipso rege Ottone regnante et duce Liutolfo.