Der züricherische Vogt Graf Liuto verkündigt und vollzieht das Urtheil seines Gerichtes, dass den Chorherren das Grundstück in Samilinis Rüti, welches Samilin ihnen zu Gunsten seiner dem Nonnenkloster Zürich hörigen Söhne entfremdet hatte, zurückgegeben werden soll
Datierung: 950-954 (951?). April 24
Ausstellungsort: Zürich
Nos ergo fratres, [qui] domino in Turegensis antiqua ecclaesia famulando consistimus, tota mente cunctis fidelibus notum esse desideramus quod antecessores nostros Alolf, Thiedilant decanus, Wolviraht et Andreas cum aliis fratribus predium quesierunt in Samilinis Riutin et illa marcha, quod Liuzo et frater eius Wicco, qui de sua matre nomine Hita proprii servi ad monsterium monialium esse dinoscuntur, cum iniquo possiderunt censu. Quem censum pater eorum Samilin, proprius servus ipsius antiquae ecclesiae et cononicorum, de Fridigarda sua matre exinde hoc predium auferendo et filiis suis predictis adprehendo et confirmando ad monasterium monialium occulte solvebat. Venerunt igitur et conduxerunt tesimonium ex familiis Turicinis in civitate Turegia in legitimo Kerharti concilio advocate, quod hoc predium ex predicto servo ecclesiae illorum magis esse debuisset, quam ipsi cum iniquo possiderent censu. Tunc ab istis iudicatum est, hoc illis redid debere: Landolt, Perihger, Libo, Amilbert, Adilhelm et ab aliis de fisco; de monte: Thiethart, Winimund, Sigimunt, Uto, Cundilo, Kaginhart et ab aliis ex familia. Tunc Cundilo minister magisterque eorum rogabat, ut indu[ci]as haberet, usque dum ipsos in potestate seniorum illorum collocaret. Postmodum vero ipse Wicco Utoni laici et hoc dedit et vestivit. Quapropter ergo tunc demum inde se vociferando venerunt fratres in legitmum concilium Liutoni comitis et advocate et professi sunt in eos, qui de fisco et de monte hoc verissime scirent, narrassent. Tunc omnes dicebant hoc verum esse. Ipsa hora cum interrogation comitis iudicatum est a Peringero comite, Adilboldo, Libone, Helmiricho, Cozperto, Pericgero, Atone, Hericho, Utone et de fisco et monte cunctis ibidem sedentibus, quod iusta lege illis debuisset redid. Tunc comes cum minibus monialium Abinzun, Amitun, Azilun, Trutilun in presentia Liuozoni et filiorum eius et fratris eius et Eckiharti nihil contradicentibus reddidit fratribus talem proprietatem, qualem Samilin in Riutin marcha et ipso loco ex sou patre et ipsius adquisitione visis fuisset possidere. Et statim sine mora [coacti] et absque indutias reddebant in Meilana proprietatem, quam Comilin et mater eius Rihsind provendam illis redimendo tradiderunt. Tunc datis his nunciis a comite: Hericho, Utone, item Hericho, ad ipsum locum Riutin venientes vesituram ab illis cum manu advocate sui Kisoni acceperunt. Isti sunt suceptores: Wichere, Sigere, Engilman, Waninc, Uto, Meginhart, Engilger, Eppo, Azilin, Wolfhart archipresbyter, Engizo. Isti sunt autem, qui affuerunt et viderunt Herich, Theginzilin thelonarius, Haicho, Trutman filius Ezzoni, Cozpert et frater eius Penno, Liutfrid, item Liutfrid, Wolfpero, Wolferim, Azilin, Ezo, item Ezo, Reginzo, Azilin et filius eius Hito et frater eius Reginzilin, Hunpert, Razilin, Amilo, Ottire, Heizilin, item Heizilin, Alfrid, Eckilin, Alfrid, Hezilin, Engizo, Atilo, Atin, Sigihart filius Liuzoni et fratres eius, Eckihart. Isti possessors errant in eadem hora servi sanctorum ibidem relicti Perolt et Wovilin. Actum VIII. kal. Maii anno XI. regnante rege Ottone, sub duce Liutolvo filio suo.