Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Stadt und der Landschaft Zürich (Ed. Escher/Schweizer) Nr. 195

Öiutgard schenkt drei hörige Frauen an das Großmünster-Stift, so dass dieselben nach ihrem Tode jährlich 4 Pfennige an den Altar der Kirche Zinsen sollen
Dating: 931 (?) 01 02
Place of Composition: Zürich

Ista est traditio Liutgardae. Tradidit itaque tres mulieres proprias, quas cum pecunia conparavit, Tettun nomine et Meginzun et filliam eius Azilun, si necessitas non fuisset eius, singulis annis ad altare sanctorum censum id est IIII denarios post obitum suum solvant, et hoc fecit cum manu advocati sui Trutmanni coram omni populo in ecclesia sanctorum congregato. IIII. Non. Ian. die dominico, ut ipsos census pro animae suae habeant canonici redemptione perpetualiter possidendum, et ipsam Tettam ad Tiopertum comparavit.