Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Ehegatten Ratpert und Truhlinde übergeben dem Frauenkloster St. Felix und Regula in Zürich ihren Hof in Hasli gegen lebenslängliche Nutznießung anderer Güter
Datierung: 931 08 16
Ausstellungsort: Zürich

Notum sit omnibus presentibus scilicet et futuris fidelibus populis, quod ego Ratpreht una cum manu coniugus meae Truhlinde potestativa manu ad monasterium sanctorum martyrum Felicis et Regule, ubi moniales in Turego domino videntur servire, curtem illam, quam in Hasila visus sum habere, cum hedificiis et tribus mancipiis his nominibus: Edilinc, Hiltipreht, Undolf, pomariis, insuper tam terries quam pratis, pascuis, silvis, aquis quarumve decursibus, cultis et incultis cum ingressibus et exitibus omnique integritate, quae ad illam pertinent curtem, talemque partem, qualem in ecclesia habui tradidi atque transfundi in proprietatem ad annonam monialium, ea videlicet ratione, ut ipse moniales mihi in beneficium econtra duas concessissent hibas cum tribus mancipiis his nominibus: ….. et in argento libre due, unam vero habam in loco, qui dicitur Wat, et alteram in Rumilhanc. Haec autem fecimus his verbis ipsisque placendo, ut ego Ratpreht et coniunx mea Truhlinda curtem in Hasila et duas mansas ab illis nobis in beneficium datas totis vitae nostrae diebus sub usufrctuario habeamus, post hobitum autem nostrum amborum et nostra Curtis atque beneficium cum omni intregritate remeant ad prefatum monasterium sine contradiction ullius personae, predicta autem parte ecclesiae et lata silvanaque marcha nobis viventibus nobiscum moniales fruantur. Si autem coniunx mea mecum permaneat mihique iuxta id quod potest usque dum vivam adiuvet et post hobitum meum sua non nubat voluntate, habeat ipsa cunctas predictas res totis vitae suae diebus; si autem invita nubat, statim ad monasterium redeant Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ullus heredum vel coheredum meorum hanc traditionis cartam frangere temptaverit nullo modo perficiat, sed sociat fisco auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et haec traditio firma et stabilis permaneat stipulation subnixa Actum in Turego coram altare sanctorum presentibus, quorum hic notantur nomina Signum ego Ratpreht, qui hanc traditionem cum manu coniugis meae fieri et firmare rogavi. Signum Kerhardi advocate, Huc comitis, Hiltirath, Liuprant, Adilpern, Landolt, Amilrih, Thietpreht, item Landolt, Otker, Ebirhart, Sigiram, Razzo, Rihpreht, Liutpreht, Hunolt, Ozzilin, Engilbold.

Ego itaque Wicharius diaconus in vice Liutingi petitus scripsi et subscripsi notavi diem Martis XVII. Kal. Sept anno XIIII. Regnante Heimrico rege et sub duce Herimanno.

Ab incarnatione domini anno DCCCCXXXI., indictione IIII., filiciter amen.