Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Haec est ergo notitia de conntentione, quae fuit propter decimationes, quae pertinent ad ecclesiam sancti Petri et ad eclesiam sanctorum marytrum Felicis et germanae eius sanctae Regulae.

Placuit ergo prepositate monine Cotistiu cunctae congregationi clericorumque et monialium in Turego deo serviencium principibusque utrisque parechiae ad destruendam ipsam con[ten]tionem, ut cum licentia ipsarum parechiarum Chuonrati episcopi atque eius iussione coram suo misso Wolfhardo nomine archique eius presbytero cum iuramento upsas decimationes ipsarum ecclesiarum vera pacatrione separentur. Tunc vero elegerunt VII de eclesia sanctorum martyrum, qui iusiurandum fecissent, ut, sicut, ab antiqua terminatio et a veris precedentibus patribus audissent, ita cum amicitia et sine inimicitia illiam decimationum indicassent separationem. Haec sunt nomina iusiratorum in reliquiis sancti Petri apostolic aliorumque plurimorum sanctorum, primum: Caginhart, Eckihart, Ruodger, Reginzo, Liufrid, Hunpert, Meginhart cum aliis confitentibus. Isti vero vero coniuraverunt, quod decimation, quae de VII mansis, quae Nordilo et Wichere et Lantfrid in beficium habebant, et de illa hoba, quam Rumolt habebat, et de proprietate mirabilis Razoni et de argo, quem Herich iuxta Stamffebach habuisset, et de Leimbach singulis annis dimidia pars decimationis ad eclesiam sancti Petri ab antiquitate separate esset; ab istis autem curtibus, quae sitae sunt in locis monialium nominates, cuncta decimation ad ecclesiam martyrum Felicis et Regulae ad alimoniam et vesti[tu]ram canonicis et ecclesiam tegendum episcopumque accipiendum omnibusque ad illam eclesiam pertinentibus et decimationem reddentibus ministerium christianitatis porrigendum verissime pertineret; id est de curte senioratus, in loco Ousta, in Bozwila, in Leimbach dimidia pars; in Rieda tota; de curte Wibichingae et aliis ibidem habitantibus, de Samilinis Riutin, de Orlinchova, de Suamundinga, de Utin Riutin clerici et laici, de Witinchova, sine illa parte, quae pertinent ad Tuobilindorf, de Truhtilhusa, de curte Fenichlanda et ibidem de hobariis monialium, de curte in Murae, de Egimou[tin]ga et Pinizze super alterum annum; de curte Hovistete in Thichunouva de duobus hobariis, de Zumminga tota; in Waltilinchova de una hoba et de Thiethardo una pars; de Cozzinchova, de Ittinsne, de Witalinchova, de duabus Collinchovin, de Hirslanda, de ambobis Hottinga, de Flobotisreine, de curte et hobariis monialium in Turego et de propriis liberorum hominum, et de septis piscinis fluentis laci per Turegum duos pisces ad eclesiam sanctorum, tercius ad sanctum Petrum; de sagenis autem et aliis retibus specialiter ad altare sanctorum. Tunc vero ex parte ecclesiae sancti Petri alii VII coniuraverunt: Wolfpert, Hato, Ruodger, Niger, Folchinrat, Azilin, Adilman, Ozzilin, in ipsis prefatis reliquiis sanctorum, ita verum esse, sicut priores coniuraverunt, et se per totum verius non novisse. Actum in portico sancti Petri coram Wolfhardo archipresbytero et aliis cuctis parechianis: Herich, Uto, item Herich, Sigimunt, item Sigimunt, Thietirich, Hunpert, Thiethart, Smido, Azilin, et aliis plurimis de monte et fisco. Ego Reginbold scripsi in die Martis VI. Kal. Maii anno X. regnante Ottono rege, sub duce Herimanno et comite Liutone.