Der Diacon Wicharius schenkt dem Grossmünster-Stift ererbten und selbsterworbenen Besitz zu Tugolin-Rüti, Riesbach und Samilins-Rüti
Datierung: 930
Ego itaque Wicharius diaconus omnibus fidelibus populis atque proximis amicisque meis notabile a me volo esse, quod ad altare sanctorum martyrum Felicis et Regulae et illorum canonici fratribus nostris tradidi quicquid ex memetipso et a parentibus ademptum visus sum habere. Id est primum: V iugera, quae mihi avus nostr Wicherer ad redimendam [mihi] derelinquit annonam et cum pecunia ad Wichrammum in loco, qui dicitur Tugilin Riutin, emerat. Atque insuper illa V iugera, quae, cum X solidis ad Herigardam adquisivi his verbis, ut, si filii eius et Engizoni, qui eius maritus fuit, venerint legimi heredes, ipsi cum X solidis redimant ad me sive ad illos, quibus haec relinquam. Et ad Riedispach iugera II cum aedificiis in Samilinis Riutin a me perpetrates et mancipiis a me cum pecunia adquisitis sine his quoque, quae ad proximos meos a parentibus et concessione mea attingunt, et sine illa proprietate, quae a patribus adquisita est et hic non est nomine praenatata, et tamen ego dum vivo potens sum habere. Totum aliud in omnibus rebus meis adquisitis sit ita, sicut predictum est, sanctis martyribus nostris senioribus atque fratribus traditum et firmatum ea ratione, ut, si ante meum obitum necessitas mihi acciderit, potestatem habeam vendendi et proximis sive aliis meis amicis donandi aut in pignus ponendi. Si autem necessitate [non subcumbam] neque proximis neque aliis amicis meis predictas res meas non tradam, tunc cum omni integritate sub potestate fratrum existant. Ita omnia cum manu Utoni laici et manu aliorum amucorum meorum, quos tunc eligam, pro anima mea largienda illisque fratribus partem exinde participandam sicut tunc cum eis disponam sine contradiction ulius personae. Si autem loqui tunc in obitu meo non valeam, terciam sive quartam partem fratres habeant, et aliud totum proximis et pauperibus largiantur sub testimonio Christi.
Insuper autem et ipsi, qui non coacta servitude et ipsi non coacti sed liberi servierint mihi, me propter nomen Christi et omnium sanctorum poscente, ita a fratribus a proximorum meorum et omnium infedelium hominum fraude tueantur, ut liberi et secure vitam illorum habeant et perducant, quia vere testificor coram deo et filium eius Christum apello, quod scio me neque in Ruodhardo neque in filiis eius neque in sorore sua Liutgarda ullam habere particulam. Et si aliquid habeant de rebus meis, sive in aedificiis aut mancipiis aut ullis aliis rebus, sine contradiction meorum proximorum et aliorum omnium homninum propter nomen Christi possideant