Pabo tauscht mit Abt Rupert von Rheinau seinen Besitz zu Haslach gegen solchen zu Osterfingen
Datierung: 912 10 02, 912 10 09, 912 10 16, 912 10 23 o 912 10 30
Ausstellungsort: Haslach
In dei nomine Notum sit tam presentibus quam futuris, quia ego Pabo cum rectoribus monasterii, quod dicitur Rinowa, id est cum Röperto abbate eiusque advocato Hilterado quddam concambium feci Dedi namque eis acquisitionem meam, quam acquisivi a seniore meo Wolfwino in villa, quae dicitur Hasala, in pago Chleggowe et in eadem marcha et accepi ab eis, quicquid illi habuerunt in villa, quae dicitur Ostrolvingen, et in eadem marcha, in eam racionem, ut ego atque rectores prefati monasterii secundum perfixum commutacionem ab hodierna die, quicquid de ipsis rebus ad nostrum utilitatem cupimus, liberam in omnibus faciendi teneamus potestatem Actum in ipsa villa Hasala, anno ab incarnatione domini DCCCCXII., anno autem regni Chönradi regis I, Anastasii vero II pape I, mense Oct., die Veneris