Herzog Burkard I. von Alamannien bestimmt die Einkünfte vom Hof Zürich, von Maur, Rümlang, Wipkingen und Boswil zum Unterhalt der Klosterfrauen in Zürich, mit Bewilligung König Heinrich I.
Datierung: 924 01 06
Ausstellungsort: Zürich
In nomine sanctae et individuae trinitatis Purchardus divina annvente gratia dux Alamannorum omnibus manifestum esse populis volumus, quod ab eo vero die, sicut deus omnipotesn super nos suam magnam ostendit misericordiam et omnia in istis locis consistencia loca omnesque nostros inimicos in nostram subiecit potestatem, templis domini ilisque servientibus in quantum potuimus magis cupientes, ut illorum haberent rectitudinem, quam ullam haberent inquetudinem. Unde a nostris caute sciscitabamur fidelibus, qualiter ab inicio moniales isto in loco domino fammulantes viverent et cuiusmodi suam haberent annonam. Tunc cuncta illa congregation in nostrum venientes presentiam reclamat se talem ordinem annonae non habere, sicut regula illarum denunciate et sicut Ludowicus imperator et filii eius illis concedebant et constituebant. Epistolam vero, quam prefati reges illis scriber procuraverunt, hanc audientes legere omniaque intellegentes, quae ad illarum pertinebant provendam, existimantes nulli modo hoc non posse inplevisse, cum omni vero dilogencia a nostris sciscitantes fidelibus, quod exinde agree debuimus, commune inter nos consilium habentes, placuit nobis ex utraque parte, ut cuncta loca, quae tunc in inllarum potestate invenimus, id est Zurich curtem I et in Murae, in Rumelanch, in Wibechinga et in Pozwila et quicquid ad ipsis pertinent, id est terries, patris, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis et XII vectigalibus censibus de isto monte, cum omni integritate ad suam haberent annonam. Nos vero hanc epistolam predictorum locorum firmationes cum licentia Heinrichi regis scriber iussimus, ut nec nos nec ullus iniustus iudex habeat potestatem aliquam molestiam in istis locis illis facere, sed cum omni Securitate et firmitate habeant et possideant et usque in aevum utantur Actum in Turego presentibus episcopi, comitibus aliisque nostris fidelibus, quorum nomina hic notantur Signum Purchardi ducis, qui hanc epistolam firmacionis fieri iussimus. Signum Notingi episcopi. Signum Waltoni episcopi. Signum Vuodalrich, Kerolt, Liuto, Unruoch, Perinker, Perecker… Adalhart, Kerhart, Adalperen, Wipreht. Item Wipreht, Thiedolt, Landerich, Wiclioz, Werenpreht. Ego itaque Liutingus scripsi (SS.), notavi diem XII. natalis domini, id est pridie non. Ian Regni seremissimi regis Heinrichi, anno VIIII., sub comite Liutoni. Data domicae incarnationis anno DCCCCXXIIII., feliciter amen.