Herliuth überträgt einen Acker in der Mark Wichs an Kloster Rheinau
Datierung: 898 Juni-Dezember
Ausstellungsort: Büsslingen
Notum sit omnibus tam presentibus quam et futuris, qualiter ego Herliuth pro remedio animae meae in proprium do unum argum, qui in marcha iacet, quae vocatur Wiehsa ad monasterium quod vocatur Rinowa, ea videlicet conventione, ut ego ipse habeam usque ad exitum meum et singulis annis inde censum persolvam, id est unum molabilem molarem; post obitum vero meum Waltrammus nepos meus ea racione habeat, quantinus singulis annis II lapides molares ad prefatum mansterium omnium diebus vitae suae reddat; post finem vero illius ad propriam potestatem ipsius monasterii sine ullius contradictione firmiter redeat prefatus ager. Actum in loco, qui vocatur Puselingen, coram presentia populi et idoneis testibus anno X Arnolfi regis, anno I. Iohannis VIIII. pape.