Udalger überträgt seinen Besitz in Eppelhausen und Ezwilen unter Bedingungen an Kloster Rheinau
Datierung: 888 06 17
Ausstellungsort: Kirche zu Rheinau
In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit tam presentibus quam per longa succedentia futuris, quia ego Ödalger manu potestativa una cum coniuge mea Imma trado hereditatem meam ad monasterium, quod Rinaugia dictur et est constructum in honore sanctae Mariae semper viginis, ubi modo Gozpertus preesse dinoscitur. Et hoc est, quod trado: quicquod in pago Turgowe et in villis Appilnhusin et Zezinwilare in presenti habere dinosor, excepto videlicet, quod in Richelingen habere videor, cum domibus aliisque aedificiis necessariis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, questis et inquirendis, haec omnia ad iam dictum condono caenobium ae videlicet convenientia, ut illud beneficium, quod Egino in Slate tenet, et quicquiod in villa Pazmundingen in vestitu prefati monasterii hacenus fuit, in meam accipiam sub usufructuario proprietatem et quando sagina poncorum eveniat, XX porci de parte loci supra nominati mihi saginentur, et ut ego utrasque res diebus vitae meae sub censu unius denarii possideam, qui solvatur in natali sancti Iohannis baptistae. Quodsi coniux mea me supervivat, censum eundem det et res supradictas sine ullius contradictione diebus vitae suae possideat. Post discessum amborum nostrorum cum omni integritate ad supradictum monasterium utreque res redeant iure possidende Si quis hanc tradicionem infringere volnerit, rerum multarum culpabilis existat hoc est auri uncias III, argenti pondera V coactus perolvat et nichilominus firma stabilisque permaneat Actum in loco, qui dictur Rinaugia, in basilica eiusdem loci, coram Gozperto comite et idoneis testibus anno I Arnolfi regis, XV. kal. Iulii anno II Staphani papae V.