Perchtelo schenkt der Abtei Zürich Güter in Wiedikon, ausgenommen Nandcrimis-Hube
Datierung: 889 06 27
Dum enim quisque pro remedio animae suae propria ex iustis laboribus largire decreverit, ex divina inspiratione sibi procul dubio sciat hoc provenisse Ideo itaque ego Perehtelo una cum manu advocati mei nomine Sindene pro remedio animae meae seu pro aeterna retributione trado ad monasterium, quod constructum est in Turego in honore sanctorum martyrum Felicis et Regulae, ubi moniales deo famulantur et mono Eberhart comes cum advocatu suo Adalberto preesse videntur, quicquid visus sum habere in loco nuncupato Wiedinchova, excepta mansa una, quae Nandcrimis huoba dicitur, id est casatis cum casibus, cum ceteris haedificiis, terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus in ea videlicet ratione, ut ego easdem res habeam tempus vitae meae post obitum vero meum Engilrat supradictas res possideat tempus vitae suae, post discessum vero illius ad praefatum monasterium et ad usum monialium revertentur perpetualiter possidendum absque ullius contradictione Actum in ipso masterio in praesentia, quorum signacula subnotantur Sign. Ego Perehtelo cum advocato meo nomine Sindene, qui hanc traditionem fecimus et firmare rogavimus. Sign Francho, Castrat, Pebo, Wiserih, Liupert, Walthere, Reginpert, Cunzo, Wolvolt, Uodalpert, Coldine, Unnid, Adalhart, Sigelrih, Starholf, Perehtger, Perinwie, Ruoker, Penzo, Piricho.
Ego itaque Recholf diaconus advicem Liubolfi presybteri scripsi et subscripsi (SS.), notavi diem id est VI. feria et V. kal. Iul regnante Arnolfo rege anno II., sub dominatione Eberharti comitis et advocati sui Adalberti.