Sigihart schenkt den Klosterfrauen in Zürich seine Güter, die er selbst urbar gemacht, unter Vorbehalt erblichen Bisitzrechtes
Datierung: c. 880
Notum sit omibus tam presentibus quam futuris, quod ego Sigihart proprietatem meam, quam labore proprio de incultis silvis extirpavi trado dei ancillis in Turego domino militantibus; quiquid meo sudore adquisivi, illis trado atque delego, ea videlicet ratione, ut easdam res ego ad me recipiens singulis annis censum inde persolvam I sol., similiter et filius meus Sigihart totaque posteritas mea sub eodem censu ipsas res possideant. Si autem aut censum eundem neglexerint, aut heredes mei defecerint, statim sine ulaa contradictione ipsae res ad supradicteas dei ancillas perpetualiter possidendae redeant, nec ulli postea liceat aut ipsas res redimere vel hanc cartam traditionis irrumpere Actum in Turego publice presentibus his, quorum hic nomina continentur Signum Kerwig. S. Perolt. + Nordolo. + Winibreht. + Cundolo. + Liummot.