Aufzeichnung über die Familie der Stifthörigen Fridigart, ihre Verheiratung mit Sigihart und dessen Versuch, sein Eigengut in (Samilin-)Rüti dem Chorherrenstift zu Gunsten des Nonnenklosters zu entfremden
Datierung: 876-880
De analoia, id est de genere IIII fratrum servorum celricorum. Isti autem tres fratres fuerunt his nominibus: Wolvine, Irinbold, Herrath, qui in frequenti et familiari servitio erant canonicorum, qui habebant duas sorores: Cuollindam et Fridigartam. Filii autem Wolvinis predicti isti erant: Woffilin, Nizzo, Onsind filii autem Onsinde: Heidirich et Azila; filia autem Irinboldi fuit Woffila, mater Waningi presbyteri et sororum Thruze et Rihze; filia Herrati: Tuzila, que fuit mater Herrati et Junkilini; filii autem Cuollindae: Perorlt minister et pater Regingeri, Irinboldu et sororis Zeizelun; soror Perorldi Hiltigund mater Coldilini et fratris eius Wovilini. Filii autem Fridigartae: Samilin qui dictur Sigihart, Eckihart, Irinbold. Ipsam Fridigartam desponsavit Siginhart filius Wichrammi, frater Tuotun et Wttun, Thiezun et Engilsinde ad clericos et ad prefatos fratres suos cum tali proprietate, sicut ei pater suus in Riutin et illa marcha quesitam et inquirendam reliquit, cum licentia Willeharii advocati regis Karoli, in presentia suorum amicorum: Liumnot, Nordilo, Herich, Wichere, Cuotilin, Fardman, Atelo, Ozilin, et duxit in ipsam proprietatem et peperit ibidem predictos filios ibique, usque dum vivebat, manebat. Postmodum vero ecclesiam et clericos fugiendo ipse Sigehart ipsum proprium tradidit pro uno solido ad monasterium monialium; et ipse Samilin clam postea ipsum censum sigulis annis solvebat, usque dum Hedirich cum aliis prohibebat fratribus, et ipsum cum licentia et iudicio advocati ad proprium servum cum ipso predio tenebant ex ipsa ancilla Fridigarta et propter iniustum quem illuc solvebat censum et, usque dum vivebat, in eorum servitio manebat.