Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Äbtissin Bertha schenkt die von Lothar II. erhaltenen Besitzungen im Elsass, zu Schlettstadt, zu Kienzheim bei Ammersweyer, zu Kienzheim bei Schlettstadt, zu Altheim und Karsbach dem Nonnenkloster St. Felix und Regula in Zürich
Datierung: 877 03 18
Ausstellungsort: Cham

In nominae sanctae et individuae trinitatis Ego Berchta, divinas recolens sententias, quibus dictur: propriae divitiae viri redem[p]tione animae eius et reliqua trado batturegum ad coenobium quod constructum est in honore sanctorum Felicis et Regulae, ancillis dei ad libamen et eorum necessaria proprietatem, quod mihi dedit beatus nepus noster Hludharius, quod situm est in pago Elisazon in villis nuncupantibus ad Slettestat et Conesheim ac Chuningesheim, Altheim et Charolttespah quiquid ibi habuit, hoc est hobas XII cum omnibus apenditiis suis pro remedio animae meae et parentum meorum, aedificiis, macipiis, vineis, terris cultis et incultis, pratris pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, quiquid dici aut nominar potest, ad ipsam proprietatem pertinentia. Omnia ex integro trado cum manu vocatus nostri Adalberti ad presentiam Adalberti comitis atque transfundo ad prefatum monasterium, ea videlicet ratione ad peculiare ancillis dei utenda Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipsa aut ulla opposita persona contra hanc traditionem venire eamque infringere voluerit auri unitas III et argenti pondera VI in fiscum cogatus persolvat et nihilominus he traditio firma et stabilis permaneat stipulaione subnixa Actum in villa Chama XV. kal. Apr Primo anno regnante Karlo, anno incarnationis domini octingentesimo VIII. Signum Perahte, qui hanc tradicionem firmavit et eius advocati Adalberti. Signa ceterorum: Willehere, Horscine, Pruning, Reginpreht, Alawih, Uotilo, Kerwig, Libo, Engilscalh, Adalpreht, Perahger, Witpreht, item Rehinpreht.