Engilhart überträgt Besitz in Hierolteswilare an Kloster Rheinau
Datierung: 875 Juni 20-876 Juni 20
Ausstellungsort: Basadingen
In dei nomine Notum sit multis, qualiter Engilharth suam hereditatem tradidit ad monasterium Rinanawa, quod constructum est in honore sanctae Mariae semper virginis et sancti Petri principis apostolorum ceterorumque sanctorum, ubi Wolvene venerabilis abba gregi dei preesse dinoscitur. Et hoc est, quod tradidit: quicquid in villa, quae vocatur Hierolteswilare, habuit, tam terris quam aedificiis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, seu quicquid dici aut nominari potest, totum manu potestativa ad antedictum monasterium tradidit, in eam videlicet racionem, ut Adilgoz frater eius et omnis procreatio euis eandem hereditatem teneant censumque annis singulis VI de vino vel VI maltera de grano. Si autem census per III annos dimissus fuerit, tunc ad predictum monasterium imperpetuum stet Actum in villa, quae vocatur Bazmundingen, anno XXXVI. Regni Hludewici regis, die Iovis, sub comite Adilberto presentibus idoneis testibus quam plurimis