Winither überträgt Besitz zu Basadingen an Kloster Rheinau
Datierung: 875 10 08
Ausstellungsort: Trüllikon
Diversis dominice auctoritatis provocamur exemplis transitorias rerum contempnere substantias et mansuros aeterne felicitatis desiderare thesauros, quos erugo et tinea demoliri nequeunt nec fures effodere nec furari Haecego Winithere salutifera compunctione pertractans trado omnem hereditatem meam ad monasterium, quod vocatur Renaugia et est constructum in honore sanctae Mariae semper virginis necnon et sancti Petri principis apostolorum, ubi Wolvene fundator loci illius venerabilis abba preesse dinoscitur. Et hoc est, quod trado: quicquid in pago Turgouensi in comitatu Adilberti comitis et in villa Pazmundinga habere visus sum, tam agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, cultis et incultis, vel quicquid dici aut nominari potest, preter unnm molendinum et unum ituralem atque de pratis ad I garradam, quae sita est ad orientalem partem fluminis, quae dicitur Piberaha Haec tantum diebus vitae meae habere desidero cetera omnia cum manu advocati mei Otharii trado in ius ac dominationem supradicti monasterii, in eam dumtaxat racione, ut, quamdiu in seculo manere voluero, omnes res meas in mea habeam potestate et, quandocumque dei inspirante clementia seculum dercliuquere et in monasterio permanere placuerit, tunc in eodem monasterio duorum fratrum annonam necnon et indumenta, sicut duo fratres sin[gulis] annis accipere solent, mihi tribuantur insuper et unins canonici tercia annona atque eiusdem indumenta mihi addantur et confestim, cum in supra memorato monasterio persistere decrevero, superius nominata proprii iuris hereditas cum omni integritate ad iam sepe nominatum caenobium absque ullius contradictione perpetualiter possidenda permaneat Si quis vero, quod fieri non credo, ego ipsc aut ulla obposita persona contra hanc traditionem venire et eam frangere conatus fuerit in erarium regis multam componat, id est auri uncias X, argenti libras totidem coactus persolvat insuper tradicio haec stabilis et inconvulsa permaneat Actum in villa Trullinchovin, coram frequentia populi et testibus anno XXXIII. HIudewici regis, VIII idus Octobris, die sabbati