Graf Adilbert tauscht seinen Besitz zu Gurtwil gegen des Klosters Rheinau Besitz zu Gavi, der nach seinem Tod wieder an das Kloster zurückfallen soll
Datierung: 873 o. 874
Ego Adibretht comes omnibus notum esse cupio, quia tradidi totam hereditatem meam ad monasterium Rinawa, quod constructum est in honore sanctae dei genitricis Mariae et sancti Petri principis apostolorum, ubi moderno tempore Wolvene dominus eiusdem loci gregi dei preesse dinoscitur. Et hoc est, quod tradidi: quicquid in pago Alpigowe et in villa nucupata Gurtwila habere visus sum, id est tam terris, quam aedificiis, macipiis, patris, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, seu quicquid dici aut nominari potest totum manu potestativa ad antedictum tradidi monasterium, in eam scilicet racionem, ut statim predictae res ad eundem locum firmiter imperpetuum stent et econtra in Italia accipiam locum in pago Tartonense situm, vocabulo Gaves, diebus vitae meae tantum tenendum post obitum vero meum ad antedictum monasterium redeat imperpetuum tenendus Si quis vero hanc cartam traditionis atque concambii infringere voluerit, hoc quod inchoavit minime perficiat et insuper in erarium regis multam persolvat, hoc est auri uncias III, argenti pondera VI et insuper presens carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in villa Gurtwila anno XXX regni Hludewici regis, die lune, indictione VII