Wolven überträgt Besitz in Altenburg, Lotstetten, Weizen, Mettingen, Bannholz und Nussbaumen an das Kloster Rheinau gegen 100 Pfund, welche dieses für seinen Beitz im Gau von Tortona erhalten hat
Datierung: nach August 871
Ausstellungsort: Jestetten
In dei nomine Notum sit ominbus, quia ego Wolvene quasdam res proprietatis meae tradidi ad monasterium Rinaugia, quod constructum est in honore sanctae Mariae virginis et sancti Petri principis apostolorum ceterorumque sanctorum, ubi ego Wolvene dominus eiusdem loci gregi dei preesse cognoscor. Et hoc est, qoud tradidi: in pago Chlegowe in villa, quae vocatur Altunbruch, hobas V et quicquid ad illas pertinet, et ad unamquamque hobam X porcos sagiandos in proprietate mea in silva ad Lodestetin sita, quando ibi glandes inveniri possunt, et in pago Alpegowe in villa Wizzin, quicquid habui, videlicet rem aecclesiasticam et omnia ad eam pertinentia, et quicquid in villa Mettingin habui et quicquid in Ballinholz habui, seu quicquid in villa, quae vocatur Nuzpoumin, habui, sita in pago Turgowe. Hae omnia superius nominata cum terris, aedificiis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, seu quicquid dici aut nominari potest manu potestativa ad antedictum tradidi monasterium. Et econtra a parte ipsius monasterii illam peccuniam in proprietatem meam accepi, quam Adilbertus comes ad ipsum monasterium dedit, pro illa hereditate sita in Tartonense pago, quae ad prefatum monasterium pertinebat, videlicet libras C. Actum in villa, quae vocatur Jesteten, cum consensu advocati mei Wicharii anno XX VIIII Hludewici regis, anno VII Adriani pape II., ab incarnatione die DCCCLXXI.