Othram überträgt Besitz in Weisswil und Erzingen an Kloster Rheinau
Datierung: 870
Ausstellungsort: Kloster Rheinau
In dei nomine Notum sit multis, quia ego Othram tradidi hereditatem meam ad monasterium Rinowa, quod constructum est in honore sancte Mariae et sancti Petri, ubi Wolvene dominus gregi dei preesse cognoscitur. Et hoc est, quod tradidi: quincuid in pago hleggouve in locis nuncupatis Wizwila et Areingen habere visus sum, tam terris quam aedificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, sen quicquid dici aut nominari potest, totum ad antedictum tradidi monasterium in eam scilicet racionem, ut, si de presenti itinere reversus fuero, tunc, quandocumque voluero, habeam potestatem cum IIII denariis inde redimere. Si autem in hoc itinere defunctus fuero, tune filii Othardi habeant potestatem infra IIII annos cum IIII libris redimere. Si autem ab lillis in predicto tempore redempte non fuertint, tunc ad predictum monasterium inperpetuum stent Et ut haec carta firma stabilisque permaneat, manu propria eam confirmavi et testes idoneos confirmare rogavi. Actum in eodem monasterio anno quo supra, die Iovis, sub comite Ödalrico presentibus idoneis testibus quam plurimis