Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In dei nomine Notum sit multis, quia ego Thieterat tradidi hereditatem meam cum manu advocati mei Röberti pro remedio animae domini mei Danchradi et animae meae requiead monsterium Rinaugia, quod construtum est in honore sanctae Mariae semper virginis et sancti Petri principis apostolorum ceterorumque sanctorum, ubi moderno tempore Wolvene dominus eiusdem loci gregi die preesse dinoscitur. Et hoc est, quod tradidi: quinquid in pago Turgouve in locis, qui vocantur Trullinchoven et Slate, tam ex traditione domini mei Danchradi, quam quicquid ibi acquisivimus, habere visa sum, tam terris quam aedificiis, macipiis, silvis, pascuis, pratis, vineis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, seu quicquid dici ant nominari potest, totum manu potestativa ad antedictum monasterium tradidi, in eam scilicet racionem, ut easdem res et, quicquid in eadem villa ad illud monasterium pertinet, tempore vitae meae habeam post meum vero de hac luce discessum ambe res in omnibus meliorate ad antedictum monasterium redeant imperpetuum tenende Si quis vero hanc traditionem a me legaliter factum infringere voluerit, hoc quod inchoavit perficere nequeat et insuper in aerarium regis multam perolcat, hoc est auri uncias III, argenti pondera VI et haec traditio firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum in villa Trullinchoven, coram idoneis testibus anno quo supra.