Amilger überträgt Besitz in Trüllikon an Kloster Rheinau.
Datierung: 870 03 05, 870 03 12, 870 03 19, 870 03 26
Ausstellungsort: Insel Rheinau
In dei nomine Notum sit omnibus presentibus et futuris, qualiter ego Amilger pro remedio manimae meaetale do predium, quale comparavi in villa Trullinchoven a duobus fratribus Tancherado et Othachero, in proprietatem ad monasterium, quod vocatur Rinowa, quod est constructum in honore conventione, ut Wichrammus frater meus habeat omnibus diebus vitae suae monachisque in festivitate sancti Benedicti prandium singulis annis det, post exitum vero Wichrammi filius meus Amilger habeat, ea denique pactione, ut hoc ipsum predium, quod in marcha eat, quae vocatur Trullinchoven et ad prefatum monasterium pertinet, habeat omnibus diebus vitae suae, post obitum vero amborum utraque pars predii redeat ad predictum monasterium et ad mensam monachorum sine ullius contradictione Actum in Renaugensi insula, coram frequentia populi et idoneis testibus mense Martio, die lune anno quo supra.