Nanger und seine Gattin Adaluni vergaben einen Theil ihrer Besitzungen zu Ober- und Unter-Alpfen an Wolvens Kloster Rheinau
Datierung: 860 04 24- 860 07 20
Ausstellungsort: Lauchringen
Ego itacque Nanger in dei nomine seu uxor mea Adalnui cogitantes tractauimus, ut aliquam rem de hereditate nostra, pro remedio animae meae et pro dei amore ad monasterium Wolveni, quod nominatur Renaugia, quod constructum est in honore beate Mariae semper virginis aliorumque innumerabilium ibidem requiescentium, ipsam rem tradimus atque transfundimus ad ipsum locum praedestinatum perpetualiter possidendam; hoc est tereia pars, quae nobis contigit in silvis, quae iacent in duabus marchis, quae ambo nominantur ad Alapfin, et de telrra pars una, quae iacet inter nostras terras, et in alio loco de terra iugera XII Si quis vero, ego ipse, quod absit, aut aIius quilibet istam traditionem, quam ego Nanger et uxor mea Adilnui donavimus, frangere vel irrumpere vouluerit, nullo modo possit sed sit culpabilis, in erarium regis auri uncias V et argenti pondera VII coactus persolvat et ipsa tradicio nichilominus firma permaneat Actum in villa Loucheringen coram testibus idoneis anno XX Hludewici regis, anno III Nicolai pape.