Der Priester Swab vergabt Besitz in Waldkirch an Kloster Rheinau
Datierung: 858-867 06 22
Ausstellungsort: Thiengen
Ego presbyter Swab, aeterni regni gaudi quaerens, libet me omnes acquisitiones meas deo dare, ut eas concite valeam invenire. Pro eo nempe omne, quod in vico et in termino in pago Alpigowe ad Waltchilchun habeo, tam terris quam aedificiis et mancipiis ad monasterium, quod dictur Renaugia, quod constructum est in honore beati Petri apostoli, trado atque transfundo me quoque secuturum promitto. Igitur nec ego nec ulla oppisita persona licentiam habeat istam frangere donationem tamen si contingat per aliquam contumaciam, aliud restituat et ipsam cum dampno relinquat, sicut lex habet Actum apud Töingen coram populo Alpegouense, coram advocato meo Ratherio X. kal. Julii regnante rege Hludewico, sub papa Nicolao.