Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum facere cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego UUolf tradidi partem hereditatis mee pro remedio anime mee ad eclesiam sancti salvatoris et sancti patris Liudgeri, que constructa est in pago Riporum, in loco qui dicitur UUerthina, super fluuio Rure.; hoc est quod tradidi: quicquid habui in villa que dicitur Hestratescethe [cum] appenditis (1.: appenditiis) suis, id est terris, silvis, pascuis, aquis aquarumue decursibus et traditum esse in perpetuum volo et ut presens traditio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa.

Acta est in UUerithina monasterio, scriptaque XV kalendas septembris, anno dominice DCCCXLVII, indictione IIII, anno III Hludouuici imperatoris. Ego Liudbaldus cancellarius rogatus scripsi et subscripsi. Isti sunt uisores et auditores: Signum UUolf qui hoc tradidit et propria manu firmavit. Signum Meganhardi, aduocati nostri. Signum Raduni. Signum Salaboldi. Signum Bernuni. Signum Frithubaldi. Signum Hrotberti. Signum Nunni. Signum Heribaldi. Signum Athulini.