Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christo patri Altfrido, gratia dei episcopo, emptori, ego Gunthard et Athiluuini venditores. Constat nos tibi vendidisse et ita vendidimus, id est conprehensionem nostram in silva que uocatur Uuiterouuald quam conprehensionem homines tui una nobiscum circuierunt et nouis signis obfirmauerunt; et accepimus a te pretium pro ea, sicut inter nos conuenit, hoc est libras III, in ea ratione, ut post hunc diem ipsa conprehensio ad proprium uestrum monasterium pertineat, quod uocatur UUerthina, et quicquid ex ea facere uolueris, ab hac die liberam et firmissimam habeas potestatem.

Si quis vero, quod fieri non credimus, hanc uenditionis cartulam infringere temtaverit, iram dei incurrat et a liminibus sanctorum alienus existat, et hec uenditio firma permaneat, stipulatione subnixa.

Acta in UUerthina monasterio tertio decima kalendas augustus, anno incarnationis dominice DCCCXLVIII, regnante Hloduuuico iuniore anno VIIII, indictione XI, feriea sexta. Isti sunt testes qui hoc audierunt et uiderunt. Ego Liudbaldus humilis levita rogatus scripsi et subscripsi. Signum Gunthardi. Signum Athiluuini qui hanc traditonem fieri rogauerunt. Signum Bernharii. Signum Meinhardi. Signum Heribratti. Signum Reinhardi. Signum Bernuuini. Signum Hrodger. Signum Nunnoni. Signum Irmunfridi. Signum Erkingeri. Signum Helmfridi.