Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, quo (1.: quod) ego Gislunus tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris que constructa est in pago Riporum, in loco UUerthina, super fluuio Rure; hoc est quod tradidi: unum iornalem pro remedio anime mee et pro remedio anime Athaluuini, in UVelloe Presensque traditio firma permaneat; traditumque in perpetuum esse volo, stipulatione subnixa.

Acta est autem in UUerithina monasterio, XII kalendas februarias, anno VIII, indictione VIIII. Signum Gisluni qui hoc tradidit. Signum UUlfi. Signum Meginhardi. Signum UUidradi. Signum Thiatbaldi. Signum Helmbratti. Signum Landradi. Signum Erponi. Signum Athalboldo. Ego Thiathardws diaconus scripsi et subscripsi.