Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Imma tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris que constructa est in pago Rigoariorum, in loco qui dicitur UUerthina, super fluuio Rura; hoc est quod tradidi: in pago Sutrachi, in villa que dicitur Aldgrepeshem, terram XX animalium et dimidiam unius, et in alia villa terram XV animalium, que uocatur Kempinguuerua, in ipso supradicto pago, et in tertia villa XII animalium terram, que dicitur In UUestarburon in pago UUestrachi. Traditumque in perpetuum esse volo et prumtissima uoluntate confirmo et transtuli de mea potestate in illorum potestatem, ut post hunc diem habeant licentiam habendi, possidendi, commutandi, vel quicquid exinde facere uoluerint, liberam et firmissimam habeant ab omnibus potestatem.
Si quis vero, quod futurum esse non credo, si fuerit in postmodum ego ipse, aut aliquis de heredibus meis, seu ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem a me factam venire voluerit, aut eam infrangere vel inmutare temptauerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et a liminibus sanctorum effitiatur extraneus; presensque traditio firma permaneat, stipulatione subnixa.
Acta est in UUerthina monasterio, XIIII kalendas septembm, anno VI regni domni Hludouuici regis, indictione VIII. Ego Thiathardus humilis diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Signum Imme qui hoc tradidit et propria manu firmavit.
Isti sunt uisores et auditores: Signum Reinberti. Signum Erpolfi.Signum Aldhardi.
Signum UUichhardi. Signum Snelgeri. | Signum Erbaldi.
Signum Iti. | Signum Sigiuuardi. Signum Heio.