Nihil sibi quispiam cernitur minuando, quicquid econtra recipitur in augmentis. Ideoque placuit atque conuenit inter Meinhardum, advocatum sancti salvatoris de UUerthina monasterio, nec non et hominem nomine Thiatungum, ut terras eorum, ubi locus oportunus eueniebat, inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt. Ergo donauit memoratus Meinhardus suprascripto Thiadungo in concambio in terra sancti salvatoris in Gisfridinghouun iornales VIII et libram unam cum V solidis. Similiter ei contradedit memoratus Thiadungus suprascripto Meinhardo in concambio terram suam, quicquid ibidem habuit, iuxta stirpem sancti salvatoris, super fluuium Hesapa
Unde inter se duas epistola uno tenore conscriptas fieri et adfirmare rogauerunt, ut unusquisque, quod a patre (1.: pare) suo accepit, hoc habeat, teneat atque possideat, vel quicquid ex eo facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem ad fatiendum.
Actum in loco qui dicitur UUerthina, sub die VIII idus maias, regnante domno Hluthario anno I, indictione IIII. Ego Thiathardus indignus subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi. Signum Thiatdungi et UUracardi qui hoc tradiderunt iuxta Hesapa. Signum Meinhardi, aduocati nostri. Signum Benno. Signum Gunthardi. Signum Gerric. Signum Bernheri. Signum UUlfoni. Signum Helmbrat. Signum Irminfrid. Signum Letrad. Signum UUolfridi. Signum Nithardi.