Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Helmbrahtus, filius quondam Reginberti, pro remedio anime filii mei, nomine Ecdbrati, tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris que constructa est in pago Riporum, in loco qui dicitur UUerithina, super fluuio Rura; hoc est quod tradidi: iornalis unus in pago prefato, in villa que dicitur Hernatscet super ripam prefati fluminis, tam in terris quam in silvis; traditum esse in perpetuum volo et prumtissima uoluntate confirmo, in ea vero ratione, ut post hunc diem habeatis licentiam habendi, tenendi, possidendi, commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestat(em), stipulatione subnixa.

Actum in UUerithina monasterio, ubi conscripta est sub die X kalendas nouembm, anno XXV regnante domno Hluduuuico imperatore, indictione I. Ego Thancbaldws subdiaconus scripsi et [sub]scripsi. Signum Helmbrahti qui hanc cartulam fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Bennoni. Signum Berngeri. Signum Nunni. Signum Gerbaldi. Signum Thiatbaldi. Signum Rembaldi.