Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Oddag, filius quondam Othilrici, tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris que est constructa in pago Riporum, in loco qui dicitur UUerithina, super fluuio Rura, hoc est iornales X in prefato pago, in villa nuncupante Menithinni super ripam prefati fluminis, tam in terris quam in silvis, seu in pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, et cum omnibus adiacentiis; traditumque in perpetuum esse volo et prumtissima uoluntate confirmo; et accepi a custodibus ipsius prefate eclesie pretium, sicut inter nos placuit atque conuenit, hoc est solidos XX et duo, et transtuli de mea potestate in illorum, ut post hanc diem habeant licentiam tenendi, possidendi, commutandi, vel quicquid exinde facere uoluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, stipulatione subnixa.
Actum in UUerithina monasterio, ubi conscripta est sub die prizii kalendas nouembris, anno XXIII imperante domno Hludouuico imperatore, indictio XIIII. Isti sunt uisores et auditores: Signum Oddag qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Adaluni. Signum Erpo. Signum Gunthard. Signum Hrodbrat. Signum Theatbald. Signum Reginbald. Signum Heribald. Signum Gerbald. Signum Lantrat. Ego Thancbaldus monachus scripsi et subscripsi.