Notum facere cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Erp, filius quondam Aldrici, tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris que constructa est in pago Ripariorum, in loco qui dicitur UUerithina, super fluuio Rure; hoc est quod tradidi: unum biuang in saltu UUanesuualde inter duo flumina, id est Podrebeci et Farnthrapa, cum omnibus appenditiis suis, id est terris, silvis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus; et traditum esse in perpetuum volo et ut presens traditio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa.
Acta in UUerthina monasterio scriptaque XVI kalendas nouembris, anno XXIIII regni domni Hludouuici imperatore, indictione XV. Ego HrodaldMs cancaellarius scripsi et subscripsi. Signum Erpi qui tradidit istud. Hec sunt nomina testium qui hoc uiderunt et audierunt et manibus propriis firmauerunt: Signum Hramningi. Signum UUrachardi. Signum Osleui. Signum Hrodardi. Signum Heriscalc. Signum Heddiloni. Signum Luthugis. Signum UUaliconi. Signum Euardagi.