Notum fieri cupio tam presentibus quam futuris, qualiter ego Hrodsten tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris, que constructa est in pago Ripariorum, in loco qui dicitur UUerthina, super fluuio Rure; hoc est, quod tradidi: unum mancipium iuris mei, nomine Hildisuit; traditumque esse in perpetuum volo et ut presens traditio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa.
Acta in UUerthina monasterio, scripta XI kalendas februarius, anno I regni domni Hludouuici imperatoris, indictione V. Ego Hildiuuardws cancellarius scripsi et subscripsi. Hec sunt nomina testium qui hoc uiderant et audierant: Signum Hrotsteni qui hoc tradidit. Signum Meginhardi. Signum UUolfi. Signum Gunthardi. Signum Helmbratti. Signum UUldrici. Signum UUerinmari.