Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego UUolf et frater meus Reinbrat nec non et sorores mee Osbirin et Meinbirin, tradidimus partem hereditatis nostre; hoc est quod tradidimus: ad saginandum porcos XX et octo iurnales in culta terra et inculta, cum omnibus adiacentiis. Tradidimus enim hec pro remedio animarum nostrarum et matris nostre ad eclesiam sancti salvatoris que constructa est in loco qui dicitur UUerthina, in pago Riporum, super fluuio Rura, et propria manu firmamus et presens traditio firma permaneat.
Acta in UUerithina monasterio, anno XX regni domni Hluduuuici imperatoris, indictione I. Signum UUolui qui hoc tradidit. Signum Meinberin, sororis eius. Signum Osbirin, sororis eius.
Signum Reginberti, fratris eius qui hoc similiter tradidit.
Signum Gunthardi. | Signum Heribaldi.
Signum Bennoni. Signum Irminnothi.
Signum Bernharii. | Signum Hildibaldi.
Ego Hroduualdws humilis presbiter rogatus scripsi et subscripsi.