Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Hec sunt testimonia qui hoc uiderunt quod Reginbrat tradidit in Mulenegia de silva et de terra, quicquid ibidem habuit, Hildigrimo episcopo. Signum Berenger uicarii. Signum Asold. Signum Albmand. Signum Benno. Signum Frithubold. Signum Frithubert. Signum Grimuuard. Signum Odfin. Signum Flodoini. Signum UUigfrid.

Signum Engilbert. Signum Occo. Per Frithubold istam uestituram.

Hec sunt testimonia qui uiderunt de eo quod Flodoinus reuestiuit. Signum Herbold, Regembrat, Autfini, Humbold, Ricgrim, Radbert, Fridubold, Nunni, UUlfrid. Istam uestituram per Flodoin manus.

Hec sunt testimonia qui hoc uiderunt quod Flodoinus donauit illam conprehensionem super Hesepe riuulo Hildigrimo episcopo; de uno latus terra Grimuuard, de alio vero latus conprehensio Bennoni, de uno fronte mons et de alio fronte conprehensio ipsius episcopi. Signum Berenger uicarii. Signum Asold, Albnand, Benno, Regimbrat, Frithubold, Frithubrat, Grimuuard, Odfin, UUigfrid, Engilbert, Erpo, Occo.