Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri desidero omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Sigihard tradidi partiunculum hereditatis mee, quod coniacet in villa Fisclaco in pago Ruricgao, hoc est de terra plenum iornalem tradidi ad reliquias sancti salvatoris qui conlocati sunt in loco qui dicitur UUerthina, in pago Ruricgoa, in ducatu Ripoariorum, ubi Hildigrimus et Gerfridus episcopi rectores preesse videntur. Hoc tradidi pro remedio anime mee et pro eterna bona retributione, in ea vero [ratione], ut a die presente rectores ipsius eclesie habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere uoluerint, liberam in omnibus habeant potestatem ad faciendi, quicquid elegerint, stipulatione subnixa.

Acta est autem die III idus septembris, anno VI regnante domno nostro Hludouuico gloriosissimo rege ac imperatore. Signum Siiard qui hanc traditionem fieri vel firmare rogavit. Signum Reginbrat. Signum Hrodhard. Signum Ohtric. Signum Benno. Signum Erkinger. Signum Erimbret. Signum Alfric. Signum Odbold. Signum Aluold. Ego Liudberhtus diaconus scripsi et subscripsi.