Notum fieri cupimus omnibus tam presentibus quam futuris, quomodo nos Frithuric et Hildibert et Altprect tradidimus pro remedio animarum nostrarum ad reliquias sancti salvatoris et sancte Marie et Sancti Petri, que sunt conlocate in pago Rigoariorum, in loco nuncupante UUerithina, super fluuio Rura, traditumque in perpetuum esse uolumus et prumtissima uoluntate confirmauimus; hoc sunt res nostras: in pago supramemorato, in uno loco, ubi Frithuric et Hildibert fratres communi consilio tradiderunt, in fine que pertinet ad Hrotberctinga hova terra aratoria iornales III. Habet exterminatione de ambos latos terra fiscale, de uno fronte terra Hildigrim, de alio vero fronte terra sancti Petri. In alio loco tradiderunt ipsi supramemorati fratres, in fine que pertinet ad UVeldi, terra aratoria iornales III. Habent exsterminatione de ambos latos et uno fronte terra Friduric, de alio fronte terra Dodun. Infra ista exsterminatione, quod nos cum communi consilio tradidimus post hunc diem ad ipsas reliquias profitiat in augmentum.
Si quis vero, quod fieri non credimus, si fuerit in postmodum nos ipsi, aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc donam venire conauerit, aut eam infrangere temptauerit, inferat uobis una cum sotio fisco auri libram I, argenti pondus V coactus exsolvat, et, quod repetit, euindicare non valeat, sed presens donatio ista firma permaneat, stipulatione subnixa.
Actum Ad Crucem, ubi conscripta est, sub die VII kalendas iuhas, anno V imperante domno Hludouuico imperatore. Isti sunt uisores et auditores: Signum Altbert et Frideric et Hildibert qui hanc traditionem fieri et firmare rogauerunt. Signum Ercanfrid. Signum Alfger. Signum Geruuini. Signum UUidrad. Signum Hildimar. Signum Hludubret. Signum Heriulf. Signum Ansger. Signum Hildigrim episcopi. Signum Hirminger. Signum Ansger. Ego Adalgerus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.