Notum fieri desidero omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Bado, filius quondam UUiduc, tradidi unam hovam pro remedio anime fratris mei, nomine Odi, et pro eterna retributione ad monasterium quod constructum est in honore sancti salvatoris, in loco qui dicitur UUyrdina, in pago Riporum, iuxta fluuia Rura. Tradidi eam supradictam in villa que dicitur Perricbeci, in pago Boretra, cum omni integritate, id est terris, silvis, pratis et cum omnibus adiacentiis que ad eandem hovam pertinent. Ita eam tradidi traditamque in perpetuum esse volo et nullis umquam temporibus inmutari, sed ad perpetuos usus eiusdem eclesie superius nominate custodes, quicquid exinde facere uoluerint c, liberam ac firmissimam a me et ab omnibus habeant potestatem.
Acta es(t) autem publice cum stipulatione subnixa anno VII gloriosi atque relegiosissimi imperatoris et regis Hludouuici, idus aprelis, coram testibus ac manum mittentibus quorum nomina subtus notantur. Notavi diem, tempus, locum quo hec scripta sunt. Signum Badoni qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Hrodin. Signum Occing. Signum Helca. Signum UUracheri. Signum Osbern. Signum Radheri. Signum Heribaldi. Signum Bauoni. Signum UUedrad. Signum UUlfrauan. Signum Egbrat. Signum Sutoris comitis. Ego UUerinhardws indignus presbiter rogatus scripsi et subscripsi.