Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christo fratri Hildigrim episcopo emtore, ego Friduric uenditor. Constat me tibi vendidisse et ita vendidi res meas proprias que sunt in pago Niuenhem, in villa Hrodbertinga hova super fluuio Gilibecchi, id est duos iornales de terra, et habent de uno latus terra sancti Andree, de alio latus terra ipsius emptore, de uno fronte terra Friduric, de alio vero fronte aqua. Tradidi tibi perpetualiter ad possidendum et accepi a te pretio, sicut inter nos placuit adque conuenit, hoc est solidos VI, ita ut post hunc diem habendi, tenendi, uendendi, vel quicquid exinde facere uolueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem.

Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco qui dicitur Ad Crucem, ubi conscripta est, sub die VIII kalendas maias, anno IIII regni domni Hludouuici imperatoris. Isti sunt uisores et auditores: Signum Friduric qui hanc traditionem fieri rogavit. Signum Hildibert qui reuestiuit. Signum Grimald uicarii. Signum Dado. Signum Heriulf. Signum UUidrad. Signum Benno. Signum Heridac. Signum Hager. Signum Adelric. Signum Brun. Signum Hodilhard. Ego Adalgerus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.