Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christo fratri Hildigrim episcopo emptori, ego UUidrad uenditor. Constat me tibi vendidisse et ita vendidi res meas proprias que sunt in pago Niuenhem, in finem UVeldi iornales IIII, et habent de ambos latus terra Frithuric, de uno fronte terra Lantbert, de alio fronte vero terra ipsius emptore. Tradidi tibi perpetualiter ad possidendum et accepi a te pretium, sicut inter nos placuit atque conuenit, hoc est solidos VI, ita ut post hunc diem habendi, tenendi, uendendi, vel quicquid exinde facere uolueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem, stipulatione subnixa.

Actum in loco qui dicitur Ad Crucem, ubi conscripta est, sub die VIIII kalendas maias, anno IIII regni domni nostri Hludouuici imperatoris. Signum UUidrad qui hanc traditionem fieri rogavit. Signum Grimald uicarii. Signum Dodo. Signum Frithuric. Signum Hildibert. Signum Odilhard. Signum Heriulf. Signum Benno. Ego Adalgerus rogatus scripsi et subscripsi.