Notum fieri cupimus omnibus tam presentibus quam futuris, quomodo nos Eric et Ermenfrid tradidimus Hildigrim episcopo duas partes de illa foreste que est super fluuio Arnapa, in loco qui uocatur Ad Crucem; quicquid ad illas duas partes aspicit, totum et ad integrum donamus et tradidimus perpetualiter ad possedendum.
Si quis vero, quod fieri non credimus, si fuerit in postmodum nos ipsi, aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc traditionem istam venire voluerit, aut eam infrangere temtaverit, inferat uobis una cum sotio fisco auri libras II, argenti pondus V coactus exsolvat, et presens traditio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa.
Acta est autem ad Rura ante basilica sancti salvatoris, ubi scripta fuit, anno III imperii domni nostri Hludouuici imperatoris. Hec sunt testimonia qui hoc uiderunt, quod Eric et Ermenfrid tradiderunt pro XXX solidis duas partes de illa foreste ad Arnapa, qui Amulric fuit et Theadradan, quem ipsa Theadrada antea tertiam partem et V traditam habuit. Signum Gundoino. Signum Hildibert. Signum Erchenger. Signum Eilbold. Signum Oduuini. Signum Reginheri. Signum Euuruuini. Et isti sunt qui uiderunt, quod Hildibert reuestiuit in uice illorum de ipsa silva. Grimold uicarius. Hrodger. Frideric. Folcheri. Herulf. UUidrad. Landbert. Ego Amulbertus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.