In Christo fratri Hildigrim episcopo emtore, Gunduinus et Adelboldus uenditores. Constat nos tibi vendidisse, quod ita et fecimus, cortile uno in pago Bunnengao, in villa Melenhem; et ipse cortilus habet in longitudine pedes CXX et in latitudine pedes LVI et hic habet exterminationes de uno fronte uia caballaricia et de alio fronte Rigo et de uno latus ipsius heredes. Et accepimus a te precium, sicut inter nos placuit atque conuenit, hoc sunt solidi XX; ita ut post hunc diem ipsas res habeas iure habendi, tenendi, dandi, vel quicquid exinde facere uolueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem, stipulatione subnixa.
Actum ad Rura, ante basilica sancti salvatoris, ubi conscripta fuit, sub die XV kalendas mmembris, anno XII imperii domni Caroli gloriosissimi imperatoris. Signum Gunduin et Adelbold qui hanc uenditionem fieri et firmare rogauerunt. Signum Asbret. Signum Reginald. Signum Reginbold. Signum Radbald. Signum Euroin. Signum Hrauinger. Signum Thiatfrid. Signum Ludgis. Signum Redald. Ego Amalbertus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.