Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christo fratri Hildigrim episcopo emtori, ego Uuilleburg uenditrix. Constat me tibi vendidisse et ita vendidi [partem] proprietatis mee in p(a)go ruracgauua, in uvilla que uocatur Menithinna id est in terra arabili (terra) et silva quasi iornales VI, et accepi a te pretio, sicut inter (nos) placuit atque conuenit tantum; ita ut post hunc diem iam dictas res iure habendi, tenendi, da(ndi, uendendi) vel quicquid exinde facere uolueris, liber (am et firmis-) simam in omnibus habeas potestatem.

(Acta est) autem puplice cum stipulatione subni(xa in villa) c que uocatur UUeridina, ad locum, super fluuio Rura, ubi leuata fuit et cora(m testi)bus seu manumissores, sub die VI (kalendas nouembris), anno (X)I imperante domno nostro Karalo g(loriosissimo i) mperatore. Signum UUilleburg que han(c tr) aditi(onem fieri ro) gauit