Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Hiddo, filius quondam Heriuuini, pro remedio anime mee et pro remedio coniugis mee Madalgarde, partem hereditatis nostre tradidimus Liudgero episcopo in his locis: primo in Quarsingseli et in Bertanscotan et in Bochursti et in Telgud. In Quarsingseli totum quod ibi habuimus in conprehensione nostra, et in Bertanscotan totum, et in Bochursti dimidium quod ibi habuimus, et in Telgud tertiam partem de nostro. Hec omnia tradidimus, traditaque in perpetuum esse uolumus et nullis umquam temporibus inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei et sue utilitatis ipse Liudgerus episcopus potestatem habeat, quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem in perpetuum.

Acta est autem publice cum stipulatione subnixa hec traditio anno XXXVIIII regni domni imperatoris relegiosissimi Carli, VII idus octubris, in villa que dicitur Bidningahem, coram testibus et manum mittentibus quorum nomina subtus adnotantur; et ut firmior habeatur hec traditio in perpetuum, notavi diem, locum, tempus quo peracta est et scripta. Ego Thiatbaldus presbiter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Hiddoni qui hanc traditionem dominante manu peregit et subtus firmavit. Signum Liudgeri. Signum Beratheri.

Signum Marchardi. Signum Liudbercti. Signum UUilbaldi.

Signum Folcberti. Signum Folcradi. Signum Gerberti.

Signum Helmrici. Signum Hildiuuardi.