Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri desideramus omnibus tam presentibus quam futuris, quomodo ego Liudgerus, filius quondam Hredgeri, et ego Hiddo, filius quondam Hereuuini, tradidimus partem proprie hereditatis nostre Liudgero episcopo, pro remedio anime nostre et pro eterna retributione, in villa que dicitur Thornspic in his duobus locis, id est in Quarsingseli et in Berugtanscotan, quicquid ibi habuimus aut per ius hereditatis, aut per conprehensionem, aut per aliam quamcumque adquisitionem. Omnia hec ad integram ipsi Liudgero episcopo in elimosinam nostram tradidimus, traditamque in perpetuum esse uolumus et nullis umquam temporibus inmutari, sed ad perpetuos usus suos et utilitatem eclesie dei, quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem.

Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in villa que dicitur Bidingahem, anno XXXVII regni gloriosissimi imperatoris Carli, VIIII kalendas maias, coram testibus et manum mittentibus quorum nomina subtus notantur. Et ut firmior haec traditio in sempiternum perseveret, notavi diem, locum in quo hec scripta sunt. Ego Thiatbaldws presbiter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Liudgeri qui hanc traditionem dominante manu perfecit et subtus notavit. Signum Hiddoni similiter tradentis et subter firmantis. Signum Marchardi.

Signum Baiori. | Signum Helmrici.

Signum Engilbaldi. | Signum Liudberti.

Signum UUilbaldi. | Signum Folcradi.

Signum Regingeri. | Signum Ledoci.

Signum Gerberti. | Signum Gerberti.

Signum Thiatbaldi.