Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri desideramus omnibus fidelibus, qualiter ego Thancgrimus et duo filii mei Hardgrimus et Athugrimus pro remedio animarum nostrarum et defuncti Bosoconi tradidimus partem hereditatis nostre, que nobis iusto iudicio ex lugubri occisione filii mei, eiusdem Bosoconis, advenit in villa que dicitur Hustene id est omne patrimonium quod in eadem villa Brunico et filii eius, qui eandem occisionem instigante diabolo malignis manibus peregerunt, legibus habere uisi sunt, vel ubicumque aliquid iuste ad eos pertinebat, ad reliquias sancti salvatoris et in manus Liudgeri abbatis, quia michi et filiis meis secundum leges seculi potestati nostre diiudicatum est. Idcirco hec omnia in elemosinam nostram et filii mei occisi Bosoconis cum omni integritate tradidimus Liudgero abbati, sive in terra, sive in silva, vel in omni conpresensione, que ad supradictum Bruniconem et filios eius legaliter respiciebat; traditaque in perpetuum esse uolumus et nullis umquam inmutari temporibus.

Acta est autem publice anno XXXIIII regni domni Karoli regis, idus ianuarias, in villa que dicitur Hustanne, iuxta fluuium Rura, coram testibus quorum nomina subtus notantur. Signum Thancgrimi qui hanc traditionis cartam fieri rogavit et propria manu firmavit Signum Osberti. Sefridi. Meinradi. Sigdagi. Hildiradi. Folcgeri. Odgeri. Hardgrimi. Alfuuini.