Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Folcrada, germana soror quondam Hemmingi, exactoris, tradidi agrum unum iure hereditario Liudgero abbati, accepto pretio estimationis conpetentis, iuxta Arnapa prope mansionilem quod dicitur Ad Crucem; traditumque in perpetuum esse volo et nullis umquam temporibus ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei predictus abbas iure hereditario possedeat eundem agrum et fructificare fatiat diebus uite sue, et cuicumque commendare voluerit et tradere ad possidendum post obitum suum, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem.
Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis contra hanc traditionem venire temptauerit et eam infrangere decreuerit, ab ingressu omnium eclesiarum alienus existat et in dominicum quinque libras exsolvat argenti, et ita quiescat absque operis effectu, traditione hac firmiter permansura, cum stipulatione subnixa.
Acta est publice in loco qui dicitur Ad Crucem, coram testibus ac manum missoribus quorum nomina subtus notantur. Signum Folcrada que hoc testamentum fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Hemric. | Signum Oodbald.
Signum UUynibreht. Signum UUilheri.
Signum Godobret. | Signum Folcbret.
Signum Alfger. | Signum Liudbret.