Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ego Engilbertus tradidi partem hereditatis meae Liudgero abbati in elemosinam meam et patris Wulfberti, id est unum rothum in villa que dicitur Withorpe, simul cum comprehensione euidentissimis signis circumgiratum; quae signa eidem abbati Liudgero demonstraui et missum eius circumduxi et omnia que ad illum rodhum pertinebant, fideliter ostendi; et tradidi ei cum omni integritate, traditumque in perpetuum esse volo et nunquam ulterius inmutari.

Actum est autem publice in eadem villa que dicitur Withorpe, anno XXXIIII regni Karoli regis, VIIII idus ianuarii, coram testibus quorum nomina subtus notantur. Signum Engilberti qui hanc traditionem fecit. Megingodi. Rocculfi. Irminherdi. Radheri.